Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 5.6.1 | Cic. Fam. 5.6.2 (English) | >>Cic. Fam. 5.7.1 |
5.6.1
ego tua gratulatione commotus , quod ad me pridem scripseras velle te bene evenire , quod de Crasso domum emissem , cmi cani ipsam domum X _X _X _V _ aliquanto post tuam gratulationem . itaque nunc me scito tantum habere acris alieni , ut cupiam coniurare , si quisquam recipiat ; sed partim odio inducti me excludunt et aperte vindicem coniurationis oderunt , partim non credunt et a me insidias metuunt nec putant ei nummos desse posse , qui ex obsidione feneratores exemerit . omnino semissibus magna copia est ; ego autem meis rebus gestis hoc sum adsecutus , ut bonum nomen existimer .
domum tuam atque aedificationem omnem perspexi et
vehementer probavi . Antonium , etsi eius in me officia omnes desiderant , tamen in senatu gravissime ac diligentissime defendi senatumque vehementer oratione mea atque auctoritate commovi . tu ad me velim litteras crebrius mittas .
5.6.2
5.6.3
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 5.6.1 | Cic. Fam. 5.6.2 (English) | >>Cic. Fam. 5.7.1 |